- BARDAEI
- BARDAEIpopuli Illyrici, quorum mentio in Glossis, Bardei, Ι᾿λλὑροιο δοῦλοι, ὁι δὲ ἀγωνισάμενοι ὑπὲρ τῆς Ι᾿ταλίας κατα Κίννου καὶ Μαρίου ςτρατευσάμενοι. Illyrici servi, qui pro Italia pugnantes, contra Cinnam et Marium cum exercitu profecti sunt, ubi melius legeretur Bardaei. Ptolemaeo namque Οὐαρδαῖοι dicuntur, in descriptione Illyrici: Ε᾿ντὸς δὲ Δαλματίας Δαούρσιοι, ὑπὲρ οὓς μὲν Κομένιοι καὶ Οὐαρδαῖοι, Infra Dalmatiam Daursii, supra quos Comenii et Vardaei. Ita vetus liber, quem in Biblioth. Pal. vidit Salmas. vulgo Οὐάρδεοι, etc. Inde Bardaici cuculli, de quibus Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 8. Chlamydes Graecanicas atque castrenses et cucullos Bardaicos, ubi de rebus Commodi sub hasta venditis: quos nonnulli a Bardis Galliae infeliciter deducunt. Fuêre autem militare gestamen, et iidem forte cum Liburnicis cucullis Martialis, l. 14. Epigr. 139. Pannoniorum etiam galerorum mentio, apud Vegetium, quos pro galeis gestabant milites ipsius aetate. Sed et calceos Bardaicos militum reperimus appellatos. Iuvenal. Sat. 16. v. 13.Bardaicus Iudex datur baec punire volentiCalceus et grandes magna ad subsellia surae.Ita namque haec verba construit Salmas. praefatus, Haec punire volenti datur Iudex, calceus Bardaicus, et grandes surae: per quae militarem Iudicem intelligit, Centurionem aut Tribunum, cui grandes surae et calceus Bardaicus. Incertum igitur, utrum de calceo intelligat, an de cucullo Martialis, cum inter res male olentes bardaicum militis ponit, l. 4. Epigr. 4. v. 5.Lassi bardaicus quod evocati,Quod bis murice vellus inquinatum,Quod ieiunia Sabbatariorum etc.Coeterum cucullos etiam pedum invenimus appellatos, qui cucullopedones et pedocuculli dicebantur. Horum mentio in Notis Tironis et Senecae. Sic πίλος Graecis et pedum et capitis dicitur. Hesiodus. in ἔργ v. 544.---- ---- κεφαλῇ φι δ᾿ ὕπερθενΠῖλον ἔχειν ἀσκητόν.---- ---- in capite supernePileum habere elaboratumΚαμιλαύκιον exponunt Grammatici. Apud eundem πῖλοι quoque pedules sunt. Similiter Latinis cudo utrumque significabat, et galerum vel pileum et pedule etc. Salmas. ad Capitolin. Vide quoque infra in voce Bardocucullus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.